ARBORES Frugiferae

ARBORES Frugiferae
ARBORES Frugiferae
in hostico non succidendae, ex Lege, Deuter. c. 20. v. 19. velut oliva, palma, pomum. Fructus licite comedebatur; arbore, ut in humanos usus fructum postea itidem ferret, servandâ. At si arbor omnino streilis esset, aut sie fructum ferret plerumque nocivum aut inutilem, aut adeo intempestivum seu inopem ut culturae labores neutiquam compensaret, aut arboribus vicinis, agtove, in quo sata est, esset detrimento, aut pretiô eximiô venundari posset eius materies, ex Maiorum dictae Legis interpretatione, etiam in qualescumque usus bellicos excidere seu radicibus evellere licuit. Neque vero militi solum, in obsidione occupato id prohibitum, sed simile interdictum civibus etram coeteris, ex Maiorum interpretatione, inculcatum: adeo ut nemini in toto Regno Israelitico impune liceret arborem frugiferam caedere, ita ut inde corru mperetur aut periret. Idem interdictum ad eos quoque extensum, qui, aquas inhibendo, arbores frugiferas arefacerent aliôve modô infecundas ultro reddreent. Atque ex notissimo hoc apud Ebraeos, in ipsis Iuris sui capitibus, arborum discrimine, ortum forte est quod in Euangelio, de huiusmod arboribus atque eorum fructu, eisque quae bonum non ferrent, succidendis, veluti paroemia cuivis obvia, toties occurrit, etc. Vide Ioh. Seldenum de Iure Natur. et Gent. iuxta Disciplin. Ebraeor. l. 6. c. 15. Simile quid de Aegyptiis, Osiridis cultoribus, legitur apud Plutarchum de Iside, ubi iis interdictum, δένδρον ήμερον ἀπολλύναι, arborem hortensem perdere, ait.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • GRANATA Nova — I. GRANATA Nova regio Americae Sept. frigori valde obnoxia, unde crebrae in ea nives; Quae causa est, quod in aedificiis exstruendis et hiemis asperitate velleribus domanda sint circumspecti. Certum autem frigoris indicium est, quod nullae ibi… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • fruictier — Fruictier, Fructifer. Arbres fruictiers, Arbores frugiferae, fructiferae, fructuariae …   Thresor de la langue françoyse

  • PENSILES Horti — Curtio l. 5. c. 1. ubi Babylonem deseribit, memorantur his verbis: Super arce vulgatum Graecorum fabulis miraculum Pensiles horti sunt; summam murorum altitudinem aequantes multarumque arborum umbrâ et proceitate amoeni. Saxô pilae, quae totum… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”